|
Illic autem, ubi ei dictum est a Judaeis, Tu de te testificaris;
testimonium tuum non est verum; non mirum est, non te videre
prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen: non enim habes
pium oculum, quo id possis videre. Nam ecce idipsum quod eis
respondit: nempe, In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum
testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur
de me, qui me misit, Pater (Joan. VIII, 13, 17,
18): quid aliud sonat recte intelligentibus, nisi illum testium
numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam
sic praenuntiaretur futura revelatio Patris et Filii, quorum
Spiritus est in illa inseparabili Trinitate Spiritus sanctus? Ideo
scriptum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
(Deut. XIX, 15). Alioquin et unus testis plerumque verum
dicit, et plures plerumque mentiuntur: potiusque creditum est in
exordio fidei gentium uni apostolo evangelizanti, quam populis
errantibus a quibus ipse persecutionem patiebatur. Non igitur frustra
quodam modo consecratus est iste numerus testium: et cum hoc Dominus
respondit, eo quoque ipso intelligi voluit de se prophetasse Moysen.
An forte inde calumniamini, quia non ait, in lege Dei, sed, In
lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis
non agnoscat? In lege enim vestra dixit, vobis data (II Tim.
II, 8, et Galat I, 11, 12): sicut dicit Apostolus
Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine,
sed per revelationem Jesu Christi. An et Christum dicitis negasse
se habere Patrem Deum, ubicumque non ait, Pater noster; sed,
Pater vester (Matth. VI, 26, 32, etc.)? Jam vero vocem
illam, quam commemorasti coelo delatam, Hic est Filius meus
dilectissimus, credite illi (Id. III, 17, et XVII,
5); quia vos non audistis, nolite illi credere. Si autem ideo
creditis, quia eam in Scripturis sanctis invenistis, ibi est et ista
cui credere non vultis, de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae
multae, quibus pariter fidem derogatis: nec timetis, miseri, ne ita
profanus aliquis dicat, istam vocem omnino non sonuisse de coelo; et
sicut vos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus
evangelica auctoritate confertur, etiam in vestram perniciem
argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit
Christus de se scripsisse Moysen, quia si hoc ille dixisset, nec
Judaei tacere potuissent, quin statim, utpote maligni et astuti,
quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret:
sic et ille vanus et perditus dicat, Si de coelo vox illa sonuisset,
omnes Judaei qui audierant, credidissent? Cur ergo non
consideratis, insani, sicut fieri potuit ut et post illam coelestem
vocem dura Judaeorum infidelitas permaneret; ita fieri potuisse ut cum
Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia
timentes unde convincerentur audire, omnino non quaererent quid de illo
scripserit Moyses?
|
|