|
Sed hanc non solum sacrilegam adversus evangelicam sanctitatem, verum
etiam enervem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus; atque
intentionem suam in illud potius confert, eoque se plus teneri dicit,
quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo
prophetias invenit. Cui cito respondeo, quia non intelligit: et si
cur non intelligat quisquam quaesierit; respondebo, quia inimico,
quia adverso animo legit; quia non ideo scrutatur ut sciat, sed quod
nescit, scire se putat. Haec praesumptio tumidae arrogantiae oculum
cordis vel claudit, ut omnino non videat; vel distorquet, ut perverse
videat, et aliud pro alio probet aut improbet. Tu me, inquit,
doce, quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac Domino
nostro memoratum in Scriptura Moysi. Et hic cito respondeam, Totum
te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. Sed quia totum
discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si
potero Domino adjuvante, servabo, quod superius dixi, ut ea ipsa
quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta.
Quin etiam petis ne dixerim, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse
debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen.
Quod quidem si dico, non ut imperitus, sed ut fidelis dico: non
valere autem hoc ad convincendum Gentilem vel Judaeum, et ego
fateor; sed adversus vos, qui quoquo modo nomine Christiano
gloriamini, satis esse idoneum ac praevalidum, tu quoque etsi diu
tergiversatus, tamen coactus es confiteri dicens, Nolo enim nunc ad
me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non
possim non credere ei quem sequor: sed puta nos cum Judaeo tractare,
puta cum Gentili. Quibus verbis ostendisti, te interim, cum quo
mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium,
satis esse convictum de Christo scripsisse Moysen; quia ipsum
Christum hoc dixisse, in Evangelio scriptum est, cujus tam
praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes: quia et cum
id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis, et cernens
quanta ruina te obruat cum tibi dicitur, nullam esse scripturam cui de
factis et dictis Christi flagites esse credendum, si Evangelio tam
sancte lateque notissimo credendum esse non putas; et timens ne amisso
Christiani nominis pallio nuda vanitas vestra omnibus conspuenda et
detestanda ramaneat, rursus te saucium colligere conaris, et dicis
quod istis Evangelii verbis jam te ad credendum professio tua fecit
obnoxium. Sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio,
perimo, id est, errorem tuum atque fallaciam; et cogo fateri de
Christo scripsisse Moysen: quia hoc Christum dixisse in Evangelio
legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Cum
Judaeo vero vel Gentili si mihi necesse fuerit disputare, jam supra
ostendi quibus modis pro meis parvulis viribus me agere oportere
existimem.
|
|