|
Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tanquam facile
refellendum elegisti, ubi Deus loquitur ad Moysen, dicens:
Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut.
XVIII, 15, 18). Nec me tua lauta et lepida antitheta,
quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere voluisti, ullo modo ab
hac fidei veritate deterrent. Comparans enim Christum atque Moysen,
et cupiens demonstrare dissimiles, ut ob hoc non de Christo videatur
intelligendum esse quod scriptum est, Suscitabo illis Prophetam
similem tibi; opposuisti tibimet ex adverso multa contraria, quod ille
homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus,
hic secundum nos ex virgine, secundum vos vero nec ex virgine; ille
offenso Deo occiditur in monte, hic Patri perplacens patitur propria
voluntate. Quasi vero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque
ex omni modo simile intelligatur: quia non ea tantum, quae unius
ejusdemque naturae sunt, dicuntur inter se esse similia, sicut gemini
homines, vel filii parentibus, vel omnes homines omnibus hominibus,
in quantum homines sunt, similes utique sunt, quod et in caeteris
animalibus intueri facillimum est, vel arboribus, ut olea oleae,
laurus lauro similis dicitur, verum etiam naturae disparis sunt et
dicuntur multa similia, ut olivae oleaster, et far tritico. De rebus
adhuc proximis et attingentibus loquor: nam quid tam longe distans a
Filio Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 3), quam pecus
et lapis? et tamen in Evangelio legitur, Ecce Agnus Dei
(Ibid., 29); et in Apostolo, Petra autem erat Christus (I
Cor. X, 4): quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum
aliquam similitudinem nullo modo ille susciperet. Quid ergo mirum si
non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis
factus est ovi, quam in ejus praenuntiationem per ipsum Moysen
praecepit Deus manducari a populo suo, ejusque sanguinem ad tutelam
salutis adhiberi, et Pascha appellari (Exod. XII), quod nunc
in Christo esse completum nemo dissimulare permittitur? Quapropter de
Scripturis agnosco dissimilem, de Scripturis mecum agnosce et tu
similem: non inde dissimilem unde similem; sed alia causa illud, alia
illud; dum tamen utrumque demonstrem. Dissimilis homini Christus,
quia Deus; scriptum est enim de illo, Qui est super omnia Deus
benedictus in saecula (Rom. IX, 5): et similis homini
Christus, quia homo; quia de illo itidem scriptum est, Mediator
Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).
Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus: et similis
peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem
carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom.
VIII, 3). Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in
quantum ex virgine natus est: sed homini nato similis Christus, in
quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est, Quod nascetur ex
te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Homini
propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine
peccato et propria potestate mortuus est: sed rursus homini mortuo
similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est.
|
|