|
Nec ideo Moysi famulo Dei derogaveris, quia eum peccatorem fuisse,
et offenso Deo suo in monte occisum esse dixisti (Deut. XXXIV,
5). Noverat enim et ipse in Domino gloriari, ut ab eo salvus
fieret: a quo et ille qui dicit, Christus Jesus venit in hunc mundum
peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I,
15). Arguitur enim Moyses voce divina, quod ejus fides ad aquam
de petra eliciendam aliquantum titubaverit (Num. XX,
10-12): quod ei cum peccato Petri potest esse commune, qui in
mediis fluctibus simili fidei defectu dubitavit (Matth. XIV,
30, 31). Verum absit ut credamus hinc eum esse alienatum ab
aeterna societate sanctorum, qui cum sancto Elia, sicut Evangelium
loquitur, meruit clarificato in monte Domino assistere (Matth.
XVII, 1-5). Nam, ut in veteribus legimus Libris, etiam
post ipsum peccatum, quantum sit apud Deum meritum ejus apparet. Sed
quid causae fuerit, ut de peccato ejus tali morte vindicando Deus
loqueretur? Quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad
praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris;
faciam sicut possum, Domino adjuvante, ut hoc etiam quod in Moysi
morte reprehendisti, prophetiam fuisse de Christo recte
intelligentibus doceam.
|
|