|
Sicut enim mos est divinorum in Scripturis sanctis mysteriorum, ut
idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam
gerat; tunc Moyses populi Judaeorum sub Lege positi personam
gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Sicut ergo
Moyses petram virga percutiens de Dei virtute dubitavit; ita ille
populus, qui sub Lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno
crucis affigens, eum Virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut
percussa petra manavit aqua sitientibus; sic plaga dominicae passionis
effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam
et fidelissimam vocem Apostoli, cum inde loqueretur, dicentis,
Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Hanc ergo carnalem
de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus
mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut
enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo,
mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait, Petra erat
Christus; ita ipse Dominus, Non potest civitas abscondi super
montem constituta (Matth. V, 14): se scilicet montem, fideles
autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem.
Prudentia carnis vivit, cum tanquam petra percussa Christi humilitas
in cruce contemnitur: Christus enim crucifixus Judaeis scandalum
est, Gentibus autem stultitia. Et prudentia carnis moritur, cum
tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur: ipsis enim
vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei Virtus et Dei Sapientia
est (I Cor. I, 23, 24). Ascendit itaque Moyses in
montem, ut carne mortua vivo spiritu reciperetur: quo Faustus non
ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. Nonne
ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit, cum
Domino passionem suam praenuntianti ait: Absit, Domine, non fiet
istud; propitius esto tibi? Neque enim pepercit huic peccato
Dominus, cum ei retulerit: Redi retro, satanas, scandalum mihi
es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth.
XVI, 22, 23). Aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia,
nisi in Christi glorificatione, tanquam in montis altitudine? Nam
utique vivebat, cum eum timide negaret: et utique mortua erat, cum
eum libere praedicaret. Haec vivebat in Saulo, cum scandalum crucis
detestans vastabat christianam fidem (Act. VIII, 3): et ubi
nisi in illo monte mortua erat, cum jam Paulus diceret, Vivo autem
jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20).
|
|