|
Quid habes igitur, haeretica vanitas, unde te putes posse
convincere, non de Christo esse praedictum, Suscitabo illis
Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi; quando ne hinc quidem
potes, quod dissimilem ostendis? Aliis enim causis et nos similem
ostendimus. An quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus
est, et tam multa futura praedixit? Nisi forte aliud est propheta,
quam homo ultra humanas conjecturas futura praenuntians? Unde et ipse
de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua
(Matth. XIII, 57). Sed de te videro, qui te convictum
paulo ante confessus es, cum dixisti, quod te ad credendum Evangelio
professio tua fecit obnoxium: Judaeus ipse procedat in medium, qui
cervicem a jugo Christi male liberam tollit, et ideo sibi adhuc fas
putat dicere, Mentitus est Christus vester; nihil de illo scripsit
Moyses.
|
|