|
Dicat mihi quem prophetam promiserit Deus, cum ait Moysi,
Suscitabo illis Prophetam de fratribus eorum, sicut te, vel,
similem tibi? Multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum
quemdam intelligi voluit. Hic ei, credo, facillime occurret
successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum, in terram
promissionis induxit. Quem cogitans, me adhuc fortasse ridebit
quaerentem de quo dictum sit, Suscitabo illis Prophetam similem
tibi; cum legam quis in eodem munere populi illius regendi atque
ducendi Moysi defuncto successerit. Qui cum me velut imperitum
riserit (talis enim et a Fausto describitur), non desinam hominem
adhuc etiam compellare , et a securo risu ad curam respondendi
revocare, quaerendo atque flagitando, cur eidem ipsi futuro suo
successori, in cujus comparatione improbatus est, ut non ipse
introduceret populum in terram promissionis; ne videlicet Lex per
Moysen non ad salvandum, sed ad convincendum peccatorem data, in
regnum coelorum introducere putaretur (Joan. I, 17), sed gratia
et veritas per Jesum Christum facta: quaeram ergo a Judaeo, cur
eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutaverit. Vocabatur
enim Ause , et appellavit eum Jesum (Num. XIII, 9, et
XIV, 6). Cur denique tunc appellaverit, quando ex convalle
Pharan praemisit ad eamdem terram, quo erat populus ipso duce
venturus? Dixit enim verus ipse Jesus: Et si iero, et praeparavero
vobis locum; iterum veniam, et assumam vos ad me (Joan. XIV,
3). Quaeram etiam, utrum non huic figurae attestetur propheta
dicens, Deus ab Africo veniet, et sanctus de Pharan (Habac.
III, 3): tanquam diceret, Ejus nominis veniet Deus sanctus,
cujus nominis erat ille qui venit ab Africo de Pharan, id est,
Jesus. Huc accedit quod idem ipsum Dei Verbum intelligitur loqui,
ubi promittit eumdem ipsius Moyseos successorem, per quem populus in
terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans; sicut
etiam homines aliquid nuntiantes in Scriptura divina solent appellari:
et ita dicit, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet
te in via, et inducat te in terram quam juravi tibi . Attende tibi,
et obaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi, nomen
enim meum est in eo (Exod. XXIII, 20, 21). Quid est
hoc? Perscrutetur Scripturas illas non jam Manichaeus, sed ipse
etiam Judaeus, et videat utrum de aliquo Angelo Deus dixerit,
Nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in
promissionis terram pollicetur. Deinde quaerat in hominibus quis
Moysi successor introduxerit populum; et inveniet Jesum: non hoc ab
initio vitae suae, sed nomine mutato appellatum. Qui ergo dixit,
Nomen meum est in illo Jesu, ipse est verus Jesus, rector et ductor
populi in haereditatem vitae aeternae, secundum Testamentum Novum,
cujus figura erat Testamentum Vetus. Ita quantum attinet ad
propheticum apparatum, nec geri, nec dici aliquid posset insignius,
quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.
|
|