|
Tibi sane sufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis quia
Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud
doceas, quaenam sint ea quae scripsit. Nam ego quidem Scripturas
ejus perscrutatus, ut jussum est , nullas ibidem de Christo
prophetias inveni; sive quia nullae sunt, sive quia intelligere ipse
non potui. Unde in ingenti positus aestu, ratione cogebar in alterum
e duobus; ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem
Jesum. Sed id quidem alienum pietatis erat, Deum existimare
mentitum. Rectius ergo visum est, scriptoribus ascribere falsitatem,
quam veritatis auctori mendacium. Quippe cum et ipsum dicentem
audirem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se (Joan.
X, 8): qua sententia primum omnium video feriri Moysen. Ad
haec, et cum majestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen
appellat, Judaei indignantes reclamarent, Quia tu de te
testificaris, testimonium tuum non est verum: non eum video
prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse
Moysen; sed tanquam revera alienus et nullum habens ex eorum patribus
testimonium, respondit, Nempe in lege vestra scriptum est, quia
duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me;
et testificatur de me, qui me misit, Pater (Id. VIII, 13,
17, 18). Illud eis commemorans, quod de coelo dictum omnes
audierant, Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi
(Matth. III, 17, et Luc. IX, 35). Necnon et illud
mihi verisimile non videtur, Judaeos potuisse tacere, cum Christus
diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et
astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum
putaret. Sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Jesum
nihil tale dixisse significat.
|
|