|
Superest ut Judaeus ille, si vult et in abscondito Judaeus esse non
littera, sed spiritu (Rom. II, 29); si vult reputari verus
Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47), recordetur in
figura illum mortuum Jesum, qui introduxit in terram morientium, et
agnoscat in veritate vivum Jesum, quo duce intret in terram
viventium. Talis enim jam non acerbus resistet tam perspicuae
prophetiae, sed ex commemoratione Jesu qui introduxit in illam
promissionis terram, mitis effectus, audiet jam ipsum cujus nomen ille
habebat, verius introducentem et dicentem, Beati mites, quoniam ipsi
haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Hic jam etiam
ille Gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis
esset lapidibus de quibus suscitat Deus filios Abrahae (Id.
III, 9), nonne miraretur in Libris antiquis ejusdem gentis, ex
qua natus perhiberetur Jesus, tam evidentem de illo conscriptam esse
prophetiam, ut etiam nomen ejus exprimeretur: simulque ibi
adverteret, non quemlibet hominem praedictum fuisse Jesum, sed utique
Deum, cum in homine illo qui regendo et introducendo in regnum populo
constitutus, mutato nomine Jesus appellatus est, suum nomen inesse
Deus diceret, eumque angelum nominaret; eo ipso quod mutato nomine
mittebatur, magnum aliquid divinumque nuntiantem? Nuntium quippe
graece Angelum dici, quis illa lingua vel tenuiter tinctus ignoret?
Quamobrem quilibet Gentilis, si perversus et pervicax esse nollet,
non ideo Libros illos contemneret, quia essent Hebraei, cujus gentis
lege non teneretur: sed cujuslibet gentis libros ideo magni penderet,
quia in eis tanto ante conscripta inveniret, quae suis jam temporibus
impleta cognosceret: ipsumque Christum Jesum non propterea
sperneret, quia Hebraicis litteris praenuntiatum videret; sed potius
eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur, per
tot volumina saeculorum, partim apertioribus testimoniis, partim rerum
gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari
commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et devota religione
sectandum venerandumque censeret. Ita illi ex rerum Christianarum jam
praesentatis effectibus, Librorum prophetia vera probaretur: ex
Librorum vero prophetia Christus colendus agnosceretur. Vana loqui
deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem
per universum orbem terrarum eorumdem Librorum recitatione
concurritur.
|
|