|
Unde mirabiliter istorum est ridenda vecordia, qui tanquam impossibile
a nobis quaerunt, quomodo per Judaeorum Libros fidem Christianam
velit discere homo Gentilis, cum tanta devotione et tanta celebritate
omnes gentes istorum Librorum fieri discipulas cernat : eo ipso
nimirum fortius atque firmius, quod ex manibus inimicorum tanta de
Christo testimonia proferuntur; in quibus ideo Gentes quae credunt,
nihil de illo ad tempus possunt putare confictum, quia in eis Libris
inveniunt Christum, quibus a tot saeculis serviunt, qui crucifixerunt
Christum, et quos in tanto apice auctoritatis habent qui quotidie
blasphemant Christum. Si enim ab eis proferrentur prophetiae de
Christo qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur:
nunc vero id exponit qui praedicat, quod recitat qui blasphemat. Ad
aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas impiorum a summo
Deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui
suo arbitrio injuste vivunt, illius judicio juste disponantur. Ergo
ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi, indigna
passuri, morituri, resurrecturi, ascensuri, per omnes gentes
Evangelium vitae aeternae disseminaturi, illi finxisse crederentur,
qui eum populis annuntiarent; magnum aliquid actum est in usum nostrum
de infidelitate Judaeorum, ut iidem ipsi qui haec propter se non
haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. Nec inde
auctoritas illis Libris minuitur, quod a Judaeis non intelliguntur;
imo et augetur: nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. Unde
magis non intelligendo veritatem perhibent testimonium veritati: quia
cum eos Libros non intelligunt, a quibus non intellecturi praedicti
sunt, etiam hinc eos veraces ostendunt.
|
|