|
Hinc est et illud, cujus ambiguitate Faustus fallitur: Videbis
vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII,
66). Quae verba et aliter posse intelligi, potest aliquis dicere:
de Christo autem non posse intelligi, nec Faustus ausus est dicere,
nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negaverit aut Christum esse
vitam, aut a Judaeis visum esse pendentem, aut eos illi non
credidisse. Cum vero et ipse dicat, Ego sum vita (Joan. XIV,
6); et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium
Judaeorum; non video cur dubitare debeamus, id etiam de Christo
scripsisse illum, de quo Christus ait, Ille enim de me scripsit
(Id. V, 47). Proinde si quod scriptum est, Suscitabo eis
Prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est
Faustus non posse de Christo intelligi, quia Christus Moysi similis
non est, et tamen ex omni parte convictus est; quid opus est in hoc
testimonio laborare? Aut certe, sicut dixit Christum similem non
esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam; sic etiam ut hanc
refellat, dicat Christum non esse vitam, vel in conspectu Judaeorum
non ei credentium non pependisse. Cum autem hoc ille non dixerit, nec
hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est cur moremur hanc quoque
de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo famuli ejus amplecti
prophetiam. At enim inter caetera maledicta et hoc positum est. Num
ideo non est prophetia, cum et caetera, inter quae positum est, nihil
sint aliud quam prophetiae? Aut ideo non est de Christo prophetia,
quia illa quae in ea lectione vel praecedentia vel consequentia
contexuntur, nihil pertinere videntur ad Christum? Quasi vero
quidquam sit pejus inter maledicta, quae Judaeis pro merito superbae
impietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est, Filium Dei
pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim, cum ex
prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de praescio
spiritu denuntiantis. Nam illa quae de malo voto sunt, prohibentur,
cum dicitur, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII,
14). Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut
apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi
ostendit; reddet illi Dominus secundum opera sua (II Tim. IV,
14). Nam illud tanquam stomachatus et indignatus etiam male optasse
videtur Apostolus, Utinam et abscindantur qui vos conturbant
(Galat. V, 12)! Quod utique si consideres personam
scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelliges.
Sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum
(Matth. XIX, 12). Quod in his quoque verbis Faustus
sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. Sic enim
sonuit fortasse Judaeis, quod dictum est, Videbis vitam tuam
pendentem, et non credes vitae tuae; ut inter minas vel dolos hostium
suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victuros se esse non
crederent. Sed filius Evangelii cum audit, Ille enim de me
scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt quid Prophetae
porcis projiciant, quid hominibus innuant: statimque illi occurrit
vita hominum Christus pendens, eique non credentes Judaei, ob hoc
ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret,
inter caetera maledicta quae in illa lectione ad aliquid de Christo
intelligendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo, quod
scriptum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae
tuae. Neque enim fieri non posset ut inter diversa maledicta quae
impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. Sed
ego, et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam
dominicamque sententiam, qua non ait, Ille enim et de me scripsit;
ut et alia quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur: sed
ait, De me enim ille scripsit; ut omnem scripturae illius intentionem
non nisi ad intelligendam Christi gratiam perscrutando consuleremus;
etiam caetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta
cognoscimus: quod nunc ostendere si velim, nimis longum erit.
|
|