|
Unde tantum abest ut hoc quod Faustus commemoravit, propterea non
pertineat ad Christum, quia inter caetera maledicta positum est; ut
nec ipsa caetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam,
qua generi humano consulitur, prophetata referantur: quanto magis
hoc? Quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens, id
ore funderet; facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam cum
audirem populo Judaeorum dictum, Videbis vitam tuam pendentem, et
non credes vitae tuae, de Christo prophetatum negarem. Neque enim
hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex verbis ejus intellectum est,
cum Christum ut inimicum persequens, ait expedire ut unus homo
moreretur, ne periret tota gens. Ubi Evangelista subjecit, hoc eum
non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse (Joan. XI,
49-51). Sed Moyses non erat Caiphas: quare illud quod populo
Hebraeo dixit, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae
tuae; non solum de Christo dixit, quod etsi nesciens dixisset, de
nullo alio dixisse deberet intelligi; verum etiam sciens dixit. Erat
enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est, illius
sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo
sacramento, quamvis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit
prophetare. Hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut
prophetaret: hoc autem vita impia, ut nesciens prophetaret. Quo
itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses, a quo illud
chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam
persecutor Christi vel nesciens prophetavit?
|
|