|
Nam de maledicto pendentis in ligno, jam quantum satis visum est,
supra diximus. Interficiendum autem esse prophetam sive principem
populi, qui filios Israel a Deo suo vellet avertere, aliquodve
infringere mandatorum, non adversus Christum praecepisse Moysen, et
ex his quae jam multa egimus, satis clarum est, et magis magisque
consideranti dicta et facta Domini nostri Jesu Christi, magis
magisque clarebit: quia nec a suo Deo voluit quemquam eorum Christus
avertere. Deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque
praeceperat, ipse est certe Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob, quem Dominus Jesus Christus eadem commendatione commemorat,
ejusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem
negantium, ubi ait, De resurrectione autem mortuorum non legistis
quid Deus locutus sit de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et
Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum
(Matth. XXII, 31, 32, et Luc. XX, 37, 38):
omnes enim illi vivunt. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur
Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam
resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item
cum fidem Centurionis laudans diceret, Amen dico vobis, non inveni
tantam fidem in Israel; adjecit et ait, Dico autem vobis, quoniam
multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et
Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in
tenebras exteriores (Matth. VIII, 10-12). Si ergo, quod
negare Faustus non potest, non commendavit Moyses populo Israel
Deum, nisi Deum Abraham, et Isaac, et Jacob, eumque ipsum
Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione commendat; non
est conatus illum populum avertere a Deo suo: sed ideo minatus est eos
ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret a Deo suo, in
cujus regno Gentes vocatas ex toto orbe terrarum, recubituras dicit
cum Abraham, et Isaac, et Jacob: non ob aliud, quam quod fidem,
tenuissent Dei Abraham, et Isaac, et Jacob. Unde et Apostolus
dicit, Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat Gentes
Deus, praenuntiavit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur
omnes gentes (Galat. III, 8); ut illi scilicet in semine
Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. Non igitur
Christus Israelitas a Deo suo volebat avertere, sed eos potius quod
ab illo averterentur arguebat. Mandatorum autem aliquod eorum quae per
Moysen data sunt, infregisse Dominum qui arbitratur, non mirum si
hoc putat quod Judaei: sed ideo errat, quia in hoc erraverunt et
Judaei. Ubi autem Faustus commemorat ipsum mandatum, quod Dominum
infregisse vult credi, ibi opus est ut ostendamus quomodo fallatur,
sicut jam supra, ubi oportebat, ostendimus. Nunc illud dico, quia
si aliquod illorum mandatorum Dominus infregisset, non etiam de hoc
ipso Judaeos arguisset: quibus calumniantibus quod discipuli ejus
illotis manibus manducarent, et ob hoc excederent, non mandatum Dei,
sed traditiones seniorum, ait illis, Utquid et vos transgredimini
mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis? Ipsumque Dei
mandatum commemorat, quod per Moysen mandatum esse novimus. Secutus
quippe ait, Deus enim dixit, Honora patrem et matrem; et, Qui
maledixerit patri aut matri, morte morietur . Vos autem dicitis,
Quicumque dixerit patri vel matri, Munus quod est ex me, proderit ,
non honorabit patrem suum: et irritum fecistis verbum Dei propter
vestram traditionem (Matth. XV, 3-6). Qua in re videte quam
multa nos doceat, et Judaeos a Deo suo se non avertere; et ejus
mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus
infringerentur, arguere; et non nisi Deum per Moysen ista mandasse.
|
|