|
Quamobrem quoniam nos credimus omnia quae scripsit Moyses, ad
Christi commendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non
possumus, polliciti sumus in iis hoc ostendere, quae Faustus de illa
scriptura refellenda vel vituperanda delegerit, recte a nobis debitum
exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse
prophetam sive principem, qui eos a Deo suo vellet avertere,
aliquodve infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem,
quae in Ecclesia Christi discitur, pertinere. Videbat quippe ille
spiritu prophetico et Deo sibi loquente, multos exsurrecturos
haereticos diversorum errorum magistros adversum doctrinam Christi,
qui non eum Christum praedicarent qui verus est Christus. Ille enim
verus est, qui per prophetias, per eumdem Moysen caeterosque sanctos
ejus gentis editas, praenuntiatus est. Quisquis itaque alium docere
vellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. Quid autem nunc
aliud agit lingua catholica, nisi ut spirituali gladio utriusque
Testamenti acie bis acuto interficiantur omnes qui nos a Deo nostro
volunt avertere, aliquodve infringere mandatorum? Inter quos
praecipue cadit ipse Manichaeus, cum ejus error asserta Legis et
Prophetarum veritate perimitur, volentis nos avertere a Deo nostro,
Deo Abraham, et Isaac, et Jacob, quem Christus commendat; et
volentis infringere mandata Legis, in quorum etiam figuris Christum
prophetatum esse cognoscimus.
|
|