|
Jam vero illam complexionem utrum obtusissimam an fraudulentissimam
dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium: unde magis arbitror eum
nebulam injicere voluisse minus attento lectori, quam non vidisse quod
dicam : ait enim, Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia
dabitis, aut nulla erunt. Haec propositio vera est, sed consequens
erat ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse, et alia
dari non posse. Nihil autem horum fecit: quia et haec nos
ostendimus, quomodo de Christo accipi possint; et superius alia multa
dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. Non
est ergo cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de
Christo. Attende enim quid dicas: Quod si haec, inquis, minime de
Christo scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Verum dicis.
Proinde, quia et haec de Christo, vel propter Christum scripta
docuimus, et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit.
Et haec quidem quae commemorasti, quamvis non obtinueris, saltem
conatus es ostendere non esse scripta de Christo. Quod autem
subdidisti, Aut alia dabitis, aut nulla erunt; prius demonstrare
debuisti, alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse.
Nunc vero tanquam libellus tuus surdos auditores vel caecos lectores
esset habiturus, ut nullus adverteret quid praetermiseris, cucurristi
dicere: Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod
nusquam est; ita, si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum
hoc falsum esse constiterit. O hominem se cogitantem dictorem, et
alium non cogitantem contradictorem! Ubi est acumen tuum? An in mala
causa non posses aliter? Sed mala causa te vana loqui coegit: malam
vero habere causam nemo te cogit. Quid si enim alia dabimus? Certe
utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. Et si erunt aliqua,
potuit Christus hoc asseverare quod est. Ita, si Christus hoc
asseverare potuit, capitulum illud evangelicum falsum esse non
constat. Redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti, Aut alia
dabitis, aut nulla erunt; et vide non te ostendisse nulla nos alia
daturos. Vide etiam quam multa alia jam supra dederimus, et quid hinc
conficiatur adverte; scilicet non esse falsum, quod in Evangelium
Christum dixisse legimus, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi;
de me enim ille scripsit. Et Evangelii quidem tam eminens est
auctoritas et tam fundata veritas, ut etiamsi nos propter tarditatem
intelligentiae nostrae nulla inveniremus a Moyse scripta de Christo,
non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere quae scripsit,
quia non ait, Et de me scripsit; sed, De me ille scripsit; credere
deberemus. Nunc autem etsi de isto Evangelii capitulo, quod absit,
dubitandum esset, compertis tam multis in scriptura Moysi de Christo
testimoniis, omnis illa dubitatio tolleretur: et quia de capitulo
Evangelii dubitandum non est, etiamsi illa comperta non essent, esse
tamen credi oporteret.
|
|