|
Nam illud quod adjungis, dissimilem fuisse traditionem Christi atque
Moyseos; et ideo non fuisse verisimile, ut si crederent Moysi,
crederent et Christo; imo illud potius esse consequens, ut si alteri
Judaei crederent, alteri necessario repugnarent; non utique diceres,
si considerationis oculum paululum attolleres, orbemque terrarum sine
contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis,
Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se
debitorem dicebat Apostolus (Rom. I, 14), et Moysi et
Christo simul credentem. Si ergo non erat verisimile ut Judaei
Moysi et Christo pariter crederent, multo minus verisimile est ut
orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. Cum vero videamus
omnes gentes utrique credere, et illius prophetiam cum Evangelio hujus
convenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid
impossibile gens una vocabatur, cum ei diceretur, Si crederetis
Moysi, crederetis et mihi: potiusque est miranda et vehementius
arguenda duritia Judaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum
fecisse conspicimus.
|
|