|
Nam quidquid dicis de sabbato, et de circumcisione carnis, et de
differentia ciborum, aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per
Christum didicisse Christianos; jam supra ostendimus quia, sicut
dicit Apostolus, Haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X,
6). Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud
enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari;
et aliud est, quo haec jam oportet per manifestam veritatem redditamque
adimpleri. Sed quid mirum si Judaei carnaliter intelligentes
sabbatum, Christo, qui jam hoc spiritualiter insinuabat,
repugnaverunt? Tu Apostolo responde, si potes, qui vacationem
ipsius diei umbram futuri esse testatur (Coloss. II, 16,
17). Sed si illi restiterunt Christo, non intelligentes verum
sabbatum, vos ei nolite resistere, et intelligite veram innocentiam.
Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Jesus,
cum discipuli ejus per segetem transeuntes et esurientes vellerent
spicas et ederent, innocentes eos dixit, respondens Judaeis, Si
sciretis quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium, nunquam
condemnassetis innocentes (Matth. XII, 7). Magis enim
esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A
vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui
hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida
deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt
Apostoli, ut inde membra Dei manducando purgarent, sicut vestra
fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet
novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem Dei semper atque
infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intelligunt Deum sine
temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum
est, qui Dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis
excussam, et hostium repentino impetu perturbatam. An ex aeterno
praevidens hoc futurum, nunquam habuit requiem, quia nunquam securus
fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe
damnoque gesturum?
|
|