|
Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et
ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet
intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria
voluntate, sicut ipse in ejus laude posuisti, pateretur, ideoque
tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id
egit, ut caro ejus in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus
operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui
post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se
prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio
carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali
generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se
carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans
eos in semetipso (Coloss. II, 15). Quod enim dicit exuisse se
carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intelligimus, secundum quam
proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro
appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit:
propterea scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus hujus
corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Domino jam praecessit,
dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat
exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo
subjecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Hoc enim
corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit
in resurrectione, ut jam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne
putetur nostra suspicione dici, ipsa ejus quae sequuntur verba
consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus,
non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima
tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos
immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et
mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53). Ut
ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est
circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri jussa est (Gen.
XVII, 12), et octavo die, id est, dominico post sabbatum jam
in veritate a Domino impleta. Unde dicitur, Exuens se carnem,
principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis
invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus
est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto
ejus corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in
ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam,
sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, Justus ex fide vivit
(Rom. I, 17; Habac. II, 4); haec est justificatio
nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse
autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim
confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Jesus, et
credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus
eris (Rom. X, 9). Quia ergo ex ista resurrectionis fide
justificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, Quia mortuus
est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem
nostram (Id. IV, 25). Et quia ista resurrectio, quae credita
nos justificat, illa octava diei circumcisione figurata est; propterea
de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et
signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Ibid.,
11). Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas
de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit, De me enim ille
scripsit. Quod autem dicit Dominus, Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et aridam, facere unum
proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo
quam vos estis: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores
imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens, Super Cathedram
Moysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 15, 2, 3). In quibus dominicis verbis utrumque
debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in
cujus cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde
fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba
legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc
proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem
prodest, si legem custodias (Rom. II, 25). Quia vero ille in
non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae:
propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat
implere quod propria voluntate susceperat, non ex Judaeis natus, sed
sponte Judaeus factus.
|
|