|
Quamvis ergo et haec non parva videantur ad confirmandam suspicionem
falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi,
Moyseos scripturam scrutatus, nullas ibi de Christo prophetias
inveni. Nunc tamen te compertus melioris intelligentiae lectorem,
consecuturum me aliquid credo, acturumque fateor gratias, si spem
profectus ac doctrinae, quam mihi objurgationis tuae fiducia
promittit, nulla frustreris invidia; sed doceas, si quid est quod me
forte legentem praeterierit de Deo ac de Domino nostro memoratum in
scriptura Moysi. Nec dixeris, quaeso, ut imperiti solent, hoc
ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se
scripsisse Moysen. Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum
professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem
sequor; sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili: cum eis
dixerimus, Moyses de Christo scripsit, quaesituri erunt
probationes, quid offeremus? Numquidnam dicere poterimus, Christus
hoc dixit, cui adhuc illi minime credunt? Nempe opus erit nos ipsis
ostendere quid scripserit.
|
|