|
Quid autem dicere voluisti, sine respectu injuriose, quod Moyses
helluonis in modum disceptator sedet, jubetque alia quidem abliguriri
pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem? cum ad
helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat; aut si discernit,
suaviora eligat. An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua
velut ab ineunte aetate miranda videatur, quasi nescientis, vel jam
obliti, quanto jucundius sapiat porcina, quam vervecina? Sed quia et
ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit, in animalium
carnibus significans homines, vel incorporandos Christi corpori, quod
est Ecclesia; vel respuendos; vos quoque inter immunda figuravit,
qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis
verbum sapientiae, et duo Testamenta, Vetus et Novum, non
concorditer distinguentes tanquam geminam ungulam non habetis. Quis
autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?
|
|