|
Dicis enim et tu, Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a
suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus
vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod
eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter
procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem. Haec verba tua sunt,
tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa.
Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem,
quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola
polluerunt, ut non eos tanquam ab immundis carnibus esset necesse
prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os
intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus
immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae
exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid
manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Joannis non
manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum
enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium,
Venit enim, inquit, Joannes non manducans neque bibens, et dicunt,
Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et
dicunt, Ecce homo vorax et vinarius , amicus publicanorum et
peccatorum (Matth. XI, 18, 19). Et Joannis quidem escam
et potum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed
quod vinum et siceram non biberet (Luc. I, 15): bibebat ergo
aquam. Cibus autem ejus non omnino nullus erat, sed locustae et mel
silvestre (Matth. III, 4). Unde ergo dictus est non manducans
neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, ille non
utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione
manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus
Dominus vescebatur, quibus Joannes non vescebatur? Mirum si non
manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur,
qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid
vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet:
cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque enim haec propter
continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed
quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse
perhibetis, contra Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit.
I, 15). Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum
magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi
putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces,
improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam
commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi
totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere
voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod
prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Jesum a discipulis
suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse
. Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus
manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait
illis, Audite et intelligite. Non quod intrat in os, communicat
hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc
accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito
hoc verbo scandalizati sunt? Hic certe a discipulis compellatus,
debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus
abstinendum, ut illud quod supra dixit, Non quod intrat in os,
communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse
videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid jam non turbis,
sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis
plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.
Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum
ducat, ambo in foveam cadunt. Hoc utique ideo, quia traditiones suas
volentes statuere, mandata Dei non intelligebant. Sed nondum
quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat,
accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et
dicit, Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam
istam. Hinc intelligimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte
Dominum locutum fuisse cum diceret, Non quod intrat in os,
communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet,
obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo
utrum jam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod
Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum
debere contingere. Quid, quod exprobrat quod apertam suam locutionem
nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent? Sic enim
sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non
intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in
latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et
illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae,
homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia,
blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem
manibus manducare, non communicat hominem (Matth. XV,
10-20).
|
|