|
Certe jam manifestata fallacia convicta discedit: certe jam clarum
est, non aliud hac de re turbas, aliud secreto discipulos Dominum
docuisse: certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse
mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non Testamenti
utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam; ibi prophetatam,
hic praesentatam. Quomodo ergo nihil eorum Catholicos servare
putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent; non jam
in figuris, sed in eis rebus quas illae figurae significando
praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud
legendi, recte diceremus Scripturam illam non observare lectorem,
quia et ipse characteres illos non faceret: cum illi fuissent figurae
sonorum, ille autem jam sonos ipsos expromeret, illarum tamen
figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo
autem Judaei Christo non credebant, quia nec illa quae Moyses non
figurate, sed aperte praeceperat, observabant. Unde illis dicit:
Decimatis mentham et cyminum, et relinquitis graviora Legis,
misericordiam et judicium; liquantes culicem, camelum autem
glutientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere (Matth.
XXIII, 23, 24). Unde est et illud, quod traditionibus
suis docebant quomodo infirmaretur praeceptum Dei, quo deferri honorem
parentibus jusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari
meruerunt, ut caetera non intelligerent: quia ea quae intelligebant,
impie contemnebant.
|
|