|
Videsne quam tibi non dicam , Si Christianus es, crede dicenti
Christo quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus
non es? Ipse quippe videris quid de te sentias, qui te ut Gentilem
vel Judaeum doceri de Christo expetis: ego tamen neque hoc defugi,
et omnes tibi aditus erroris quantum potui clausi. Nec illud sivi
patere praecipitium, qua vos caeci mittitis, dicentes falsa esse in
Evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit: ut vobis
nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi
vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te
doceri cupis, ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem
non est aspernatus, sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis
sui cicatrices ostendit. Haec verba tua sunt. Bene quod sic te
doceri exigis. Quam enim verebar ne hoc quoque in Evangelio falsum
esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi: quia si
cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant; nec
vera vulnera, nisi vera caro habere potuisset: hoc verum totum vestrum
evertit errorem. Porro, si Christus falsas cicatrices dubitanti
discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem, et te
falli cupis ita discentem. Sed quia falli nemo est qui velit, fallere
autem multi volunt, magis te velle intelligo quasi exemplo Christi
fallaciter docere, quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde,
si credis quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te
quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si
ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri
cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic
credas ut Thomas: infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut
Thomas (Joan. XX, 27, 28).
|
|