|
Quid ergo ostendemus ? An illud quod vos soletis, ubi Deus suus
loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus
ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18)? Sed hoc
quidem ad Christum minime spectare, nec Judaeum latet, nec nobis sic
credere conducibile est: quia non propheta Christus, nec Moysi
similis propheta: siquidem ille fuerit homo, hic Deus; ille
peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex
virgine, secundum me vero nec ex virgine; ille offenso Deo suo
occiditur in monte (Deut. XXXIV, 5), hic Patri perplacens
patitur propria voluntate (Joan. X, 18). Quomodo ergo ipse
erit propheta similis Moysi? Nempe statim nos Judaeus aut ut
imperitos irridebit, aut coarguet ut mendaces.
|
|