|
An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere, Videbunt vitam
suam pendentem, et non credent vitae suae (Deut. XXVIII,
66)? Cui vos quidem adjicitis, in ligno; nam non habetur. Sed
hoc quoque probare quod ad Christum minime pertineat, nihil tam in
promptu est. Inter maledictorum enim saeva, quae prompsit in populum
suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adjecit, futuros eosdem
dicens in captivitate hostium suorum, finemque sui meditaturos diebus
ac noctibus, ut nec vitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi
esset a victoribus condonata: quia eadem ex incerto penderet pavens ac
sollicita semper sub imminentia gladiorum. Ne hoc quidem ergo ad
Christum pertinet: quaerenda sunt alia. Nam illud quidem vix
crediderim de Christo vos dictum putare, maledictum esse omnem qui
pendet in ligno (Id. XXI, 23): aut illud aliud,
interficiendum esse prophetam sive principem populi, qui eos a Deo suo
vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum (Deut. XIII,
5). Quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. Sed
tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc
sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses
prophetaverit, ut aut malediceret Christo, aut eum juberet occidi.
Si enim spiritum Dei habuit, haec de Christo non dixit: si haec de
Christo dixit, spiritum Dei non habuit. Neque enim divinus spiritus
aut malediceret Christo, aut eum juberet interfici. Ut ergo Moysen
ab hoc crimine vindicetis, fateamini necesse est, ne haec quidem eum
scripsisse de Christo. Quod si haec de Christo minime scripsit, aut
alia dabitis, aut nulla erunt. Si nulla fuerint, nec Christus
potuit asseverare quod nusquam est. Ita si Christus hoc minime
asseveraverit, capitulum illud falsum esse constiterit.
|
|