|
Sed nec illud quidem verisimile est, quod prosequitur, Si crederetis
Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Quia dissimilis
admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum
alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent. Nam Moyses
quidem prae caeteris ab omni opere abstinendum docet in sabbato,
causamque inducit religionis hujus hanc esse, quia Deus cum mundum et
quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima
vero cessaverit, quod est sabbatum: idcircoque benedixerit, id est,
sanctificaverit, tanquam suae tranquillitatis portum, legemque dederit
insuper, ut qui idem solveret, occideretur (Exod. XX, 8-11,
et XXXI, 13-17). Hoc igitur Judaei vehementer credebant,
docente Moyse: idcircoque Christo ne aures quidem accommodandas
putabant, asseveranti Deum semper operari, nec ullum sibi cessationis
statuisse diem, quia sit jugis et infatigabilis virtus; seque adeo
idcirco nunquam debere cessare, ne sabbatis quidem: Pater enim,
inquit, meus semper operatur, et me oportet operari (Joan. V,
17, et IX, 4). Item Moyses carnis peritomen in sacris et Deo
amabilibus numerat, jubetque circumcidi masculinum omne, carne
praeputii ipsorum: esseque hoc docet necessarium signum testamenti
illius, quod Deus suus disposuerit ad Abraham, affirmatque quod
virorum quisquis hoc non gestaverit, exterminabitur ille de tribu sua,
et haereditatis quae Abrahae repromissa sit ac semini ejus, non veniet
in consortium (Gen. XVII, 9-14). Et hoc ergo Judaei
valde crediderant, asseverante Moyse: idcircoque fidem Christo
habere non poterant infirmanti ea, et insuper asseveranti quod
dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus (Matth.
XXIII, 15). Item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit
discretionem, et inter pisces ac volucres et quadrupedia helluonis in
modum disceptator sedet; jubetque alia quidem abliguriri pro mundis,
alia vero pro immundis ne contingi quidem: quorum in parte porcum taxat
et leporem, et si quid in piscibus caret squama, aut in quadrupedibus
ungulam fissam non habet, nec ruminat (Deut. XIV, 3-20).
Et haec ergo Judaei fortiter crediderunt, scribente Moyse:
idcircoque Christo jam credere non poterant, indifferentiam docenti
ciborum, et a suis quidem discipulis omnia penitus removenti,
saecularibus vero vulgo concedenti omnia quae possent edi, atque
asseveranti quod eos nihil in os intrans pollueret; quia quae de ore
impudenter procedant, ea sola sint quae polluant hominem (Matth.
XV, 11-20). Haec atque alia multa Moysi contraria, Jesum
dogmatizare, nemo qui nesciat.
|
|