|
Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id
est, quia Christianarum haeresium pars maxima, et, quod est in
promptu, Catholici nihil eorum servare curant, quae Moyses scribit.
Quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex vera illa
Christi et discipulorum ejus traditione, vos omnino fateamini necesse
est, contraria invicem sibi Jesum docuisse atque Moysen: idcircoque
nec creditum Christum a Judaeis, quia fidem vellent exhibere Moysi.
Quorsum ergo falsum non erit, illud Jesum dixisse ad eos, Si
crederetis Moysi, crederetis et mihi: cum sit longe manifestum,
idcirco magis eos non credidisse Jesu, quia Moysi crederent;
potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent?
Tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit,
quaeso nos doceas.
|
|