|
Alias inquit: Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se
scripsit Moyses. Quod si non credis, christianus non es. Inepta
haec semper et imbecilla responsio est nihil habentium quod ostendant.
Quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et
tamen hoc mihi quidem dicere potuisti, quem scias necesse habere ut
credam causa religionis qua famulor Christo: licet hoc ipsum adhuc
quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat
absolute; an scriptoris, ut examinari sollicite. Nec si nos non
credimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. Tamen
utcumque hoc ferri poterit Christianis oppositum: quid autem de illis
agemus, quos retuli, Judaeo scilicet atque Gentili, quibus dicere
non possumus, Si christianus es, crede; si non credis, christianus
non es? Quanquam ne Christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum
Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed
quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit:
nec dixit, Si discipulus es, crede, si non credis, discipulus non
es. Tu mihi hoc dicas, non de Christo dubitanti, sed de sententia,
utrum sit ejus, an subinducta. At, inquis, beatiores appellat, qui
non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27, 29). Hoc si
ideo dictum putas, ut sine ratione et judicio quidque credamus; esto
tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus
audisse.
|
|