|
AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si
quas in libris Moysi de Christo prophetias inveneris, ita percipere,
ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas.
Sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est, ad
Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel
dictarum praenuntiet, sive quod ejus gratiam gloriamque commendet; tu
qui commentitium fallacemque Christum de Manichaei litteris
credidisti, ita Moysi non vis credere, sicut nec piscem vis edere.
Verum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem
fallaciter laudas. Si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse
dixisti; cur ita eum vos noxium praedicatis, ut si alia esca non
occurrat, prius fame consumamini, quam pisce vescamini? Quid, quod
si omnis caro immunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba
vita illa misera dei vestri retinetur, quae per vestra alimenta
purganda est; detestabilis superstitio tua et piscem te cogit projicere
quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere quas
vituperasti? Quod vero etiam daemonibus Dei famulum comparasti, ut
quales illi fuerunt cum Christum confiterentur, (Matth. VIII,
29), talis et iste accipiatur si aliquid in ejus libris reperiri
potuerit quod praedicet Christum; ille quidem non dedignatur
opprobrium Domini sui. Si enim paterfamilias Beelzebub appellatus
est, quanto magis domestici ejus (Id. X, 25)? Sed vos videte
a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi qui Domino
ita conviciati sunt. Illi enim non eum Christum esse credebant, et
ideo fallacem putabant: vos autem doctrinam non putatis esse veracem,
nisi quae Christum audet praedicare fallacem.
|
|