|
FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum
Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere (Matth.
V, 17)? Quis hoc testatur dixisse Jesum? Matthaeus. Ubi
dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Jacobo
et Joanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec
ipsum Matthaeum. Ex his ergo quatuor unus, id est Joannes,
Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam.
Quomodo ergo quod Joannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus
hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Jesus de monte descendit,
secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Jesus
tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus
idoneus: ut interim permiserimus nobis injuriam fecisse Matthaeum,
donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub
nomine ejus: quod docet et ipsa lectionis ejusdem Matthaei obliqua
narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Jesus, vidit hominem
sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille
confestim surgens, secutus est eum (Id. IX, 9). Et quis ergo
de se ipso scribens, dicat, Vidit hominem, et vocavit eum, et
secutus est eum; ac non potius dicat, Vidit me, et vocavit me, et
secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed
alium nescio quem sub ejus nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus
hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Jesus haec
loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec
Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Jesu et
Matthaei?
|
|