|
Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia
venerit Legem solvere, magis intelligi detur quia solverit? Neque
enim nihil eo tale faciente Judaei suspicari hoc possent. Sed,
Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si
ei et Judaei dixissent, Quid porro autem tu tale agis, unde hoc
suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas,
sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo, Nolite putare.
Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem
Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit
solvere? Quid, quod etiam Lex et Prophetae ne adimpletione quidem
gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac
pater non minus cis adjici indignatur, quam detrahi, ut scribens in
Deuteronomio dicat, Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel,
observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque
in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem
perseverabis, ut benedicat te Deus tuus (Deut. V, 32, et
XII, 32)? Quapropter, sive adimplendi causa Jesus Legi
aliquid et Prophetis adjecit, in dexteram videtur lapsus; sive
dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis
auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum
est.
|
|