|
AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam , de Christo
aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si
Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset, Non veni solvere
Legem aut Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17); et
propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut jam
vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo
hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere
debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse
Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe
post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos
loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est.
Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos
esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit
praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Nam
si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et
audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de
illo fidelibus ejus vera dicuntur, quia illi qui viderunt et
audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex
ore Joannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de
Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Joannis
possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed
etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum
etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt,
in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse
Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis
egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Joannes in Evangelio
suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum
diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae
a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae
praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset
intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens, Et
alia quidem multa fecit Jesus, quae si scriberentur singula, nec
ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros (Joan. XXI,
25)? Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si
de Lege et Prophetis vos delectat Joannis auctoritas, Joanni
credite attestant: Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias
viderit Christi gloriam (Joan. XII, 41). In ejus habetis
Evangelio, unde jam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi,
crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Id. V, 46).
Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos
credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis
creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio
creditis.
|
|