|
At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea
voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione
diceret, non ait, Vidit me, et dixit mihi, Sequere me; sed,
Vidit Matthaeum, et dixit ei, Sequere me (Matth. IX, 9):
quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae.
Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec
audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam
venerint, ita se contexere, tanquam de alio narrent, quod de se
narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis
nebulam obtendere voluisse, sperantem se plures esse capturum, qui
ista non nossent. Et in historia quidem rerum saecularium talis
narrationis reperiuntur exempla: sed non opus est ut ex alio genere
litterarum vel nostros admoneam, vel istum refellam. Ipse certe paulo
ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea
negaret scripsisse Moysen, imo et affirmaret, sed ad Christum non
pertinere contenderet. Legat ergo in eisdem libris, quae de se
scripsit Moyses, utrum ita scripserit, Dixi, aut, Feci hoc vel
illud; et non potius, Dixit Moyses (Exod. III, 3), et,
Fecit Moyses (Id. VII, 6): aut, Vocavit me Dominus,
vel, Dixit ad me Dominus; et non potius, Vocavit Dominus Moysen
(Levit. I, 1), et, Dixit Dominus ad Moysen (Exod. IV,
19): et omnia caetera in eumdem modum. Ita ergo et Matthaeus de
se tanquam de alio scripsit: quod et Joannes fecit; nam circa finem
libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum
quem diligebat Jesus, qui et recumbebat in coena super pectus ejus,
et dixerat Domino, Quis est qui te tradet? Numquid et hic dixit,
Conversus Petrus vidit me? An forte propterea nec istum putant hoc
Evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus qui
testificatur de Jesu, et qui haec scripsit; et scimus quia verum est
testimonium ejus (Joan. XXI, 20, 24), Numquid ait, Ego
sum discipulus qui testificor de Jesu, et qui haec scripsi; et scimus
quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est hunc morem
fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse Dominus
eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit,
inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra (Luc.
XVIII, 8)? non dixit, Cum venero, putas, inveniam? Et,
Venit Filius hominis manducans et bibens (Matth. XI, 19):
non dixit, Veni. Et, Veniet hora, et nunc est, cum mortui
audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Joan. V,
25): non dixit, Vocem meam: et multa hujusmodi. Unde jam puto
sufficere quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos, et ad
calumniosos convincendos.
|
|