|
Jam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum
dicere potuisse, Nolite putare quia veni solvere Legem aut
Prophetas; non veni solvere, sed adimplere: nisi aliquid tale jam
fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemus
Judaeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem
Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non
potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non
solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc
etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen
dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex
non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit
unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus
vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic
docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Pharisaeos enim
cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant
verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 3). Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis,
nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum coelorum (Id. V, 17-20): id est,
nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic
docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant
Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse
solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in
qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt,
non imitandi.
|
|