|
Nec intelligit Faustus, aut forte se fingit non intelligere, quid
sit implere Legem; cum hoc de verborum adjectione putat accipiendum,
quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur
(Deut. XII, 32): unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita
perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt
ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit.
Plenitudo enim Legis charitas, sicut dicit Apostolus (Rom.
XIII, 10). Istam charitatem Dominus et exhibere et donare
dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item
dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Et ipse
Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos
invicem diligatis. (Joan. XIII, 35). Impletur ergo Lex,
vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi
prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per
Jesum Christum facta est (Id. I, 17). Ipsa Lex cum impleta
est, gratia et veritas facta est. Gratia pertinet ad charitatis
plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque
per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed
adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae
scripta erant: quod ipsa ejus verba testantur. Non enim ait, Iota
unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt;
sed, donec omnia fiant.
|
|