|
FAUSTUS dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere
(Matth. V, 17). Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a
Christo dictum credere, non minus tibi contrarium scias esse, quam
mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia
Christum in destructionem Legis ac Prophetarum venisse putavimus.
Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas.
Inde enim est quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis:
inde quod Novum Testamentum Jesum condidisse utrique fatemur: quo
quid aliud, quam destructionem fatemur Veteris Testamenti? Quae cum
ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante
nosmetipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis, et ad
poenitudinem recurramus, obsequamurque Legi de integro ac Prophetis,
atque eorum curemus, qualiacumque sint, observare mandata? Quod cum
fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Jesum quia non
venerit Legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia
nec tu id credis, de quo me solum incusas.
|
|