|
Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem?
Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed
adimplevit? Placet circumcidi, id est, pudendis insignire pudenda,
et Deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere
sabbatorum otium, et Saturniacis manus insertare catenis? Placet ad
ingluviem Judaeorum daemonis (neque enim Dei ) nunc tauros, nunc
arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris
sternere: ac propter quod idola sumus exosi, id nunc exercere
crudelius sub Prophetis ac Lege? Placet denique feralium ciborum
quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere,
ex quibus inquinatiorem porcinam Lex asserunt et Prophetae? Negabis
profecto horum quidquam faciendum nobis volentibus perseverare esse quod
sumus: quoniam quidem Christum dicentem audias, dupliciter filium
gehennae fieri eum qui fuerit circumcisus (Matth. XXIII,
15). Sabbatum vero nec ipsum servasse videas, nec usquam mandasse
servandum. De cibis item ipsum asseverantem audias, nullo eorum
inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius quae de ore
procedunt polluere (Matth. XV, 11). De sacrificiis item
frequentem ipsius esse sermonem, Deum misericordiam velle, non
sacrificium (Id. IX, 13, et XII, 7). Haec igitur si ita
sunt, ubi illud erit, non eum venisse solvere Legem et Prophetas,
sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit, aut,
quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Jesum quidem
mentitum esse nullus dicat, duntaxat Christianus: ac per hoc aut
aliter dictum est, aut omnino nec dictum.
|
|