|
Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem manichaea
fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex
Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed
probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta: esse enim
permulta zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis pene
omnibus noctivagus quidam seminator insperserit (Id. XIII,
25). Idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo, quamvis
reverendi nominis prae se ferat inscriptionem; quia probare mihi adhuc
ex proposito licet, utrumne et hic interdiani satoris et boni sit, an
nocturni illius et pessimi. Tu vero qui temere omnia credis, qui
naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter verum
falsumque judicare religio est, cuique bonum a contrario separare, non
minus formidini est, quam infantibus maniae ; quid facturus eris, cum
te in capituli hujus angustiam necessitas coget? Dico autem, cum te
Judaeus, seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit,
quid ita Legis et Prophetarum praecepta non serves, cum Christus
eadem non se venisse solvere dicat, sed adimplere? Nempe cogeris aut
vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te
Christi negare discipulum.
|
|