|
AUGUSTINUS respondit: Jam toties explosa atque convicta quia
repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea
Christiani ex Lege et Prophetis non faciunt, quibus significata sunt
ista quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus
ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo
quoque ipso quod haec ablata sunt, Lex et Prophetae implerentur.
Ibi quippe et hoc scriptum est, daturum Deum Testamentum novum,
Non quale dedi, inquit, patribus eorum (Jerem. XXXI, 32).
Populus enim ille pro suo corde lapideo, multa praecepta magis sibi
congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et
prophetarentur futura: sed tunc a non intelligentibus celebrabantur.
Cum autem venerunt et patefacta sunt quae illis significabantur, non
jam illa jubentur facienda, sed leguntur intelligenda. Unde ibi de
hac etiam re futura dicitur, Auferam eis cor lapideum, et dabo eis
cor carneum (Ezech. XI, 19): id est, non cor sine sensu, sed
cor cum sensu. Unde traxit Apostolus quod ait, Non in tabulis
lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III,
3). Quid enim aliud dixit, quam cor carneum? Quia ergo et hoc
praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur,
non implerentur Lex et Prophetae; quia non fieret quod praedixerant:
cum vero et hoc fit, inde potius intelliguntur adimpleri, unde vobis
videntur non adimpleri.
|
|