|
Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium, catenas
Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere
venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem
colitis. Sicut autem nos eumdem diem dominicum dicimus, in eoque non
istum solem, sed resurrectionem Domini veneramur; sic otium
sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic
illud observari oportebat: erat enim umbra futurorum, sicut Apostolus
testis est (Coloss. II, 17). Diebus quippe istis, quorum
septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina Gentes
imposuerunt. De quibus ait Apostolus, quod coluerunt et servierunt
creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Quos in hac
parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina,
caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt
nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum
Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes, Martium
vocaverunt. Et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa,
quasi Aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem.
Inde tertium mensem Maium, quod Maiam Mercurii matrem deam colant.
Inde quartum Junium a Junone. Inde caeteros usque ad Decembrem a
numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus
hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt, Julius
et Augustus: nam septimus September, et caeteri, ut dixi, usque de
Decembrem, numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. Porro
Januarius a Jano appellatus est, Februarius a Februis sacris
Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem
colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis
. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud
considerare, non Martem; cur ex die septimo, quod sabbatum a requie
nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia
eum diem Saturni Gentes appellaverunt? Nempe jam videtis cum quanta
impietate deliretis.
|
|