|
De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat, magis ea perverso
populo congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata? Sed tamen
etiam in his figurae nostrae fuerunt; quia nostra mundatio, et Dei
propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sed illarum figurarum
veritas Christus est, cujus sangiune redempti et mundati sumus. Nam
in figuris eloquiorum divinorum, et taurus dictus est propter virtutem
crucis, cujus cornibus impios ventilavit; et aries, propter
innocentiae principatum; et hircus, propter similitudinem carnis
peccati, ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII, 3): et
si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque
tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio,
sive sabbatum, sive differentia ciborum, sive immolatio
sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae: quas
Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea quae his
praenuntiabantur, implevit. Attende cui contradicas: cum Apostolo,
ex Apostolo dico, Omnia haec figurae nostrae fuerunt (I Cor. X,
6).
|
|