|
Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex
Evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias; quod autem
impedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam provisionem, ut
quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit
(Galat. I, 8, 9). Unde Christiani catholici et vos inter
zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sint zizania, non aliqua
falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris; sed homines
filios maligni, id est, imitatores diabolicae falsitatis (Matth.
XIII, 39). Nec omnia temere credunt: et ideo Manichaeo
caeterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus
damnant: sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt.
Nec verum falsumque judicare impium putant: ideo vestram sectam
falsissimam, fidem autem catholicam verissimam judicant. Nec bonum a
contrario separare formidant; sed malum non esse naturam, quia contra
naturam est, intelligunt: non gentem nescio quam tenebrarum, adversum
divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere
ampliorem formidinem intulit deo vestro, quam infantibus maniae;
quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata
conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo
patiuntur angustias, quod quasi Legis et Prophetarum praecepta non
servent: quia et ex gratia Christi habent legitimam charitatem Dei et
proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 40); et quaecumque ibi vel rebus gestis, vel
sacramentorum celebrationibus, vel locutionum modis figurate prophetata
sunt, in Christo et Ecclesia impleri cognoscunt. Unde nec vanae
superstitioni succumbimus, nec illud evangelicum capitulum falsum esse
dicimus, nec Christi discipulos nos negamus: quia ea ratione
veritatis, quam pro meis viribus toties exposui, non aliam Legem,
nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas. non
venit solvere, sed adimplere.
|
|