|
Cum quaeris, quare Christianus non observet differentiam ciborum,
quae in Lege praecipitur, si Christus non venit Legem solvere, sed
adimplere: respondeo, Imo propterea id non observat Christianus,
quia quod illis figuris prophetabatur, jam Christus implevit, non
admittens ad corpus suum quod in sanctis suis ad vitam aeternam
praedestinavit, quidquid per illa animalia in moribus hominum
significatum est. Cum quaeris, quare Christianus non animalibus
immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat Deo, si Christus non
venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis
haec Christianus jam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum
figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui
Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Judaei non observet
Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere:
respondeo, Imo propterea magis hoc non observat Christianus, quia
quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento,
novam vitam demonstrans Christus implevit (I Cor. V, 7). Cum
quaeris, cur de carne agni Christianus Pascha non celebret, si
Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo
propterea Christianus jam sic Pascha non celebrat, quia id quod illa
figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus
implevit. Cum quaeris, quam ob causam neomenias in Lege mandatas non
celebret Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed
adimplere: respondeo, Imo propterea jam Christianus istas non
celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, jam
Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam
creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova
creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V,
17). Cum quaeris, cur illa singularum quarumque immunditiarum
baptismata, quae in Lege praecipiuntur, non observet Christianus,
si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, inde
potius haec non observare Christianum, quia figurae futurorum erant,
quas Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per
Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis,
sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Cum
quaeris, quid causae est ut scenopegia non sit solemnitas
Christianorum, si Lex a Christo adimpleta est, non soluta:
respondeo, tabernaculum Dei fideles ejus esse, in quibus charitate
sociatis et quodammodo compactis habitare dignatur; et ideo magis illud
non observari a Christianis, quia jam Christus in Ecclesia sua,
quod illa figura prophetice promittebat, implevit.
|
|