|
Et nunc quidem ista pro suscepto negotio, ne silentio praeterirentur,
quanta potuimus brevitate perstrinximus. Caeterum membratim
articulatimque discussa, libros magnos multosque fecerunt , nihil
aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes: ita fit ut omnia
quae ex illa Scriptura propterea putatis non observari a Christianis,
quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari
a Christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium
figurarum observatio, praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum
est, quid absurdum, imo quid non congruum et consentaneum, si post
ejus cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut ejus praenuntiaret
adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa
earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non
debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo
veniente non observantur, ut nisi jam per adventum Christi
implerentur, adhuc observarentur. In nullum autem nomen religionis,
seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo
signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur: quorum
sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta
sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest
perfici pietas.
|
|