|
Verumtamen si antiqui justi, qui sacramentis illis intelligebant
venturam praenuntiari revelationem fidei , ex qua licet adhuc operta et
abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi
vivebant; quia in hac vita nemo esse potest justus, nisi qui ex fide
vivit (Rom. I, 17): si ergo antiqui justi pro illis
praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris, omnia
dura et horrenda perpeti parati fuerunt, et plerique perpessi sunt; si
tres pueros Danielemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari
noluerunt (Dan. I, 8), quod erat contra illius temporis
sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia
escas, quibus nunc Christiani licite utuntur, attingere noluerunt
(II Machab. VII), quia tunc pro tempore prophetico non
licebat: quanto magis nunc pro Baptismo Christi, pro Eucharistia
Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse
Christianus, cum illa fuerint promissiones rerum complendarum, haec
sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur Ecclesiae, id
est, corpori Christi, et in manifestatione praedicatur, et in ipso
capite corporis Salvatore, id est, in ipso Mediatore Dei et hominum
homine Christo Jesu (I Tim. II, 5), jam utique completum
est. Quid enim promittitur, nisi vita aeterna ex resurrectione a
mortuis? Hoc jam completum est in illa carne, quod Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Tunc ergo et
occulta erat fides; nam eadem credebant, eademque sperabant omnes
justi et sancti etiam temporum illorum; et promissiva erant illa omnia
sacramenta omnisque ritus ille sacrorum: nunc autem revelata est
fides, in quam conclusus erat populus, quando sub Lege custodiebatur
(Galat. III, 23); et quod fidelibus promittitur in judicio,
jam completum est in exemplo, per eum qui Legem et Prophetas non
venit solvere, sed adimplere.
|
|