|
Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare
suffecerit, quanto errore delirent qui putant signis sacramentisque
mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus
praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus annuntiavit
impletas: aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis
sacramentis annuntiari debuisse completas, quam iis quibus adhuc
complendae praenuntiabantur. Si enim soni verborum quibus loquimur,
pro tempore commutantur, eademque res aliter enuntiatur facienda,
aliter facta, sicut ista ipsa duo verba quae dixi, facienda et facta,
nec paribus morarum intervallis, nec iisdem vel totidem litteris
syllabisve sonuerunt: quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio
et resurrectio Christi futura promissa est, aliis jam facta
annuntiatur; quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, passurus et
passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec
similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia
sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem,
verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est,je nec
tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus,
et fit, et transit , aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae
celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur, Deus, nisi
dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et
transeunt: virtus tamen quae per ista operatur, jugiter manet, et
donum spirituale quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo
dicit, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, illa
sacramenta Legis et Prophetarum in Christianorum congregationibus et
celebrationibus permanerent; potest dicere, Si Christus Legem et
Prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et
resurrecturus: cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit,
quia jam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod
illa sacramenta quondam personabant; sed annuntiatur quod natus sit,
passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta quae a Christianis
aguntur, jam personant. Qui ergo venit Legem et Prophetas non
solvere, sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea per quae adhuc
promittebatur implendum, quod jam constat impletum: tanquam si verba
ista tolleret, nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec
futura essent, recte dicebantur; et institueret dici, Natus est,
passus est, resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis,
recte dicuntur.
|
|