|
Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per
eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, jam
impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis
Christianis, qui ex Judaeis crediderant, donec contra tam diuturnam
consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum
perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos
Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus
erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est
quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos,
ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus (Act.
XVI, 1-3): atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit,
non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita
natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent
significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea
tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare
debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere
venerat, sic eos initiatos invenerat: ut jam de caetero, qui nulla
tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est,
ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus,
convenirent (Ephes. II, 14, 20), ad nulla talia
cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque
sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus,
conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in hujusmodi Legis
operibus putarent suam spem salutemque contineri, tanquam a certa
pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico
vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit
(Galat. V. 2). Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant,
sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis
operibus salvi esse non possent (Act. XV, 1). Nam cum Gentes
ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli
praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis ejusmodi
observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime
circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et
non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino
proselyti fierent, tanquam Christus per illa mysteria venturus adhuc
promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut jam ex Gentibus
venire oportebat, non intelligentes qui ex circumcisione venerant, cur
sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent;
quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod
Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent
in carnis circumcisione, et caeteris hujuscemodi observationibus
Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant,
quia timebant Judaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus
Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum
adductum fraterna objurgatione correxit (Galat. II, 14). Sed
posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio suo censuerunt
Gentes ad hujusmodi opera Legis non esse cogendas (Act. XV,
6-11); displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non
valentibus mente discernere, illos solos ab hujusmodi observationibus
non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his jam
imbutos invenerat; ut in eis jam consummaretur ipsa actio prophetica,
quos ante adimpletionem prophetiae jam tenuerat: ne si et ab ipsis
removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et
Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta
esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus
Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa
omnia quae hunc promittebant, observare jubebatur: liber in eis, qui
haec quo pertinerent intelligebant; servus autem in eis, qui hoc non
intelligebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua jam
Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis
quidem hominibus quos jam talibus sacramentis institutos eadem fides
invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis
autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel
congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut
per eos jam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum
Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa
adimplente, jam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum
moderamenque Spiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset
quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intelligebant, in
ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent judaizare. Ii sunt
quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui
usque ad nostra tempora jam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in
ipsa paucitate perdurant.
|
|