|
Quid habent ergo isti, unde Legi et Prophetis calumnientur, quod
eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia Christiani
non observant quae ibi praecepta sunt; cum ea sola non observent per
quae Christus promittebatur; et ideo non observent magis, quia eadem
promissa jam Christus implevit, nec adhuc promittuntur quae jam
impleta sunt; eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt,
quos fides Christi haec adimplentis jam talibus imbutos invenerat?
Numquid enim non observant Christiani quod in illa Scriptura est,
Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI,
4): Non facies tibi idolum; et caetera hujusmodi? Numquid non
observant Christiani quod ibi dicitur, Non accipies nomen Domini
Dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intelligendam
veram requiem pertinet, non observant Christiani? Numquid honorem
parentibus Christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid
a fornicationibus, aut homicidiis, aut furtis, aut falsis
testimoniis, aut a concupiscenda uxore proximi, aut a concupiscenda re
proximi non se temperant Christiani; quae omnia in illa Lege
conscripta sunt (Exod. XX, 4-17)? Haec praecepta sunt
morum, illa sacramenta sunt promissorum: haec implentur per adjuvantem
gratiam, illa per redditam veritatem: utraque per Christum et illam
semper gratiam donantem, nunc etiam revelantem; et hanc veritatem tunc
promittentem, nunc exhibentem: quia Lex per Moysen data est; gratia
autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1, 17).
Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide
per dilectionem operante complentur (Galat. V, 6): illa vero
quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis
transierunt. Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt; quia ea non
irrita, nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum
significatione promittebatur exhibuit.
|
|