|
Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Jesus
adimplevit, quae ab antiquis justis jam dicta erant ante Legem
Moyseos, sicuti est, Non occides; quod non contrario redarguit,
sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit (Exod.
XX, 13, et Matth. V, 21, 22): quaedam vero solvit,
quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est, Oculum pro
oculo, dentem pro dente; quod videtur potius abstulisse quam
confirmasse, eum ait, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed
et si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et
alteram (Exod. XXI, 24, et Matth. V, 38, 39), et
caetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse
Christum, velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse
instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.
|
|