|
Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati
et mortis Paulus appellat (Rom. VIII, 2). Aliud vero
Gentium, quod naturale vocat: Gentes enim, inquit, naturaliter
quae legis sunt faciunt; et ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi
sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Id.
II. 14, 15). Tertium vero genus legis est veritas, quod
perinde significans Apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in
Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Id. VIII,
2). Tribus ergo existentibus legibus, et Jesu asseverante nobis
quia non venit solvere Legem, sed adimplere, non parva cura ac
diligentia opus est, de qua earum dixerit intelligere. Item
Prophetae, alii sunt Judaeorum, alii Gentium, alii veritatis.
Sed de Judaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De
Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum
de Cretensibus, dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta:
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I,
12). Ac per hoc dubitandum non est, et Gentes suos habere
prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem
Paulus significat, quam etiam Jesus. Et Jesus quidem, ubi dicit:
Ecce mitto ad vos sapientes et Prophetas, et ex ipsis inter ficietis
in singulis locis (Matth. XXIII, 34). Paulus vero cum
dicit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde prophetas
(I Cor. XII, 28, et Ephes. IV, 11).
|
|